1235 7563 68679 234468 568679 3468 1235

Dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. Is hostis uelut natus ad continendam inter magnorum interualla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; nec alia prouincia militem magis ad uirtutem acuebat. Nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat. Praecipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter habiti sunt. Itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigauit. In Liguribus omnia erant, quae militem excitarent, loca montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat et ex praeoccupatis deicere hostem; itinera ardua, angusta, infesta insidiis; hostis leuis et uelox et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio, quae parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet. Itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat. Nihil praeter arma et uiros omnem spem in armis habentes erat. Nec deerat umquam cum iis uel materia belli uel causa, quia propter domesticam inopiam uicinos agros incursabant. Nec tamen in discrimen summae rerum pugnabatur.

1235 7563 68679 234468 568679 3468 1235

C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit. Ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis uicis in montem Auginum profugerunt. Confestim secutus est consul. Ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per inuia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. Ita trans Appenninum abierunt. Qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt. Inde trans Appenninum ductae legiones. Ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. Tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. Translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursauerant, ut coli non possent. His quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. Et quia a bello quieta ut esset prouincia effecerat, ne in otio militem haberet, uiam a Bononia perduxit Arretium. M. Aemilius alter consul agros Ligurum uicosque, qui in campis aut uallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est. Deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo leuibus proeliis fatigauit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio deuicit, in quo et aedem Dianae uouit. Subactis cis Appenninum omnibus, tum transmontanos adortus --in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius--omnes Aemilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit. Pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit, uiamque a Placentia, ut Flaminiae committeret, Ariminum perduxit. Proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, aedem Iunoni reginae uouit. Haec in Liguribus eo anno gesta.

Tryhard more than you

Информация о пользователе

Привет, Гость! Войдите или зарегистрируйтесь.


Вы здесь » Tryhard more than you » Информация


Информация

Вы не имеете прав для просмотра этих форумов.

Вы здесь » Tryhard more than you » Информация


Рейтинг форумов | Создать форум бесплатно